Liber Paralipomenon Primus*

Caput 13: Versus 5

A Sihor.Sihor fluvius Aegypti est, qui a Nilo, ut ferunt, derivatur, et interpretaturfirmamamentum novum et turbidum,unde:Quid nunc tibi vis in via Aegypti, ut bibas aquam turbidamJerem. 7.?Cariathiarim.Civitas Damasci, quae in Amos Emathabal, id est Emath magna, quae nunc Epiphania nuncupatur. Per Sihor autem et Emath totam terram promissionis comprehendit. Per Sihor rivum, scilicet vel torrentem, significat Aegypti australem partem. Per Emath vero septentrionalem.Cariatharim,quae alibi Cariathabaal, civitas saltuum, una de urbibus Gabaonitarum in tribu Juda in nono milliario ab Helia euntibus Diospolim, de qua fuit Urias propheta, quem interfecit Joachim in Jerusalem secundum Jeremiam. Filius quoque Sobal Cariathiarim dicitur, sicut superius ostenditur
(* Traductions européennes)